sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam.
A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.